LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p41

lat livy phi0017 perseus lat3

approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; orauit ut causam miserorum ciuium susciperet susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare solitus esset tueretur: sibi se priuatim nihil cauere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit ne fraudi secessio esset. Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi secessio esset. orauit etiam bona uenia Quirites ne quis eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret. lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi ipso uolente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. huic infensi milites erant, quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t. itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur. aeque impotens postulatum fuit ut de stipendio equitum—merebant autem triplex ea tempestate—aera demerentur, quod aduersati coniurationi fuissent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable