LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 7 p8

lat livy phi0017 perseus lat3

tunc inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. uolgus aliud armatorum, uelut delegata primoribus pugna, euentum suum in uirtute aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures uolnera accipiunt; tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?—his inter se uocibus concitati clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie auertunt; neque, tam uires pares quae superauerit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit. usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;—diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum erat certamen.—postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti; agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est. nec Romanis incruenta uictoria fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.

Provenance