LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 8 p15

lat livy phi0018 perseus lat2

C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum. Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil deinde mouerant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit. sed priusquam consules ab urbe—iusserat enim senatus defendi Auruncos—exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam. ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit. religio inde iniecta de dictatore et, cum augures uitio creatum uideri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt. eo anno Minucia Uestalis, suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice seruo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio uiua sub terram ad portam Collinam dextra uiam stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen factum. eodem anno Q. Publilius Philo praetor primum de plebe aduersante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis id non obtinuisset, minus in praetura tendente.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable