Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 8 p16
lat livy phi0018 perseus lat2
insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis. ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat; unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem quartum facerent; collega additus Coruo M. Atilius Regulus ; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra sortem Corui ea prouincia esset. exercitu uictore a superioribus consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus. et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent euasurosque contenderent; Coruus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit. namque M. Fabius , captiuus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die uinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, manibus se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epulisque sopitos hostes adgrederetur; nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda capta ingens est praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones. consul ex senatus consulto triumphauit et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules aduersus Sidicinos ducere exercitum. dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum ; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius . <ei> etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeuenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt; factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium . Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable