Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 8 p17
lat livy phi0018 perseus lat2
noui deinde consules a ueteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem peruenerunt. ibi quia ingenti exercitu comparato Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe uidebantur et Samnium fama erat conciri ad bellum, dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus , magister equitum M. Antonius . religio deinde incessit uitio eos creatos magistratuque se abdicauerunt; et quia pestilentia insecuta est, uelut omnibus eo uitio contactis auspiciis res ad interregnum rediit. ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Ualerium Coruum , creati consules A. Cornelius iterum et Cn. Domitius . tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret; dictus M. Papirius Crassus et magister equitum P. Ualerius Publicola . a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse. Samnium quoque iam alterum annum turbari nouis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidicino exercitus Romanus non deductus. ceterum Samnites bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo populi aduersus regem escensionem a Paesto facientem signis conlatis pugnauerunt. eo certamine superior Alexander—incertum qua fide culturus, si perinde cetera processissent—pacem cum Romanis fecit. eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp. Postumius . Romani facti Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio data. haec eo anno domi militiaeque gesta. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable