Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 8 p20
lat livy phi0018 perseus lat2
Priuernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam reuocatus. carceres eo anno in circo primum statuti. nondum perfunctos cura Priuernatis belli tumultus Gallici fama atrox inuasit, haud ferme unquam neglecta patribus. extemplo igitur consules noui, L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius , eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se prouincias iussi, Mamercinus, cui Gallicum bellum euenerat, scribere exercitum sine ulla uacationis uenia; quin opificum quoque uolgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; Ueiosque ingens exercitus contractus, ut inde obuiam Gallis iretur; longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Priuernum omnis conuersa uis. duplex inde fama est: alii ui captam urbem Uitruuiumque uiuum in potestatem uenisse: alii priusquam ultima adhiberetur uis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Uitruuiumque ab suis traditum. senatus de Uitruuio Priuernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priuerni muris praesidioque ualido imposito ad triumphum accersit: Uitruuium in carcere adseruari iussit quoad consul redisset, tum uerberatum necari: aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda. quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus aduersus aedem Quirini. de senatu Priuernate ita decretum, ut qui senator Priuerni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Ueliterni habitaret. his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Priuernatibus fuit; post triumphum consul necato Uitruuio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Priuernatibus ratus, 'quoniam auctores defectionis' inquit, 'meritas poenas et ab dis immortalibus et a uobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem, etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum uideam Priuernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui uelim'.