Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 8 p34
lat livy phi0018 perseus lat2
stabat cum eo senatus maiestas, fauor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus; ex parte altera imperium inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper obseruatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur: hoc etiam L. Brutum , conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei paruae, disciplinae militaris euersae iuuentuti gratiam facere. se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui aduersus edictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum. maiestas imperii perpetuane esset non esse in sua potestate: L. Papirium nihil eius deminuturum; optare ne potestas tribunicia, inuiolata ipsa, uiolet intercessione sua Romanum imperium neu populus in se potissimum dictatore uim et ius dictaturae exstinguat. quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos, sed prauum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo hominum, nemo deorum uerecundiam habeat, non edicta imperatorum, non auspicia obseruentur, sine commeatu uagi milites in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti licentia sua se ubi uelint exauctorent, infrequentia deserantur signa, neque conueniatur ad edictum, nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, <iussu> iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines seruent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit.—'horum criminum uos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi; uestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.'