Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p12
lat livy phi0019 perseus lat2
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se medio lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos facere. adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et uicisse crederent Romanum. inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato aduentu Samnitium—fuisse et Satricanos cum iis satis constat—nocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam—et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudo—tamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem inclinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos et passim arma iactari coepta. pertinacior pars armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites concremauerunt. consules inter se partiti prouincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus Caudinas legiones. distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. optimum uisum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.