LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p3

lat livy phi0019 perseus lat2

querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, [alius] 'per obices uiarum,' alius, 'per aduersa montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope triginta uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti'; alius: 'quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem uenies? armati, inermes, fortes, ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet.' his in uicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est. ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent. iam is grauis annis non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi consiliique. is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inuiolatos dimittendos. quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. quae ubi tam discordia inter se uelut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium uictus est ut ipsum in consilium acciret. nec grauatus senex plaustro in castra dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse. cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media uia consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur, 'ista quidem sententia' inquit 'ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. seruate modo quos ignominia inritaueritis; ea est Romana gens, quae uicta quiescere nesciat. uiuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expetitas a uobis quiescere sinet.' neutra sententia accepta Herennius domum e castris est auectus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable