Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p35
lat livy phi0019 perseus lat2
dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen —aspreta erant strata saxis—inde signa in hostem obuertit. Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide, ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent gladios uadentes in hostem. Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non uolnerauerant turbarent—neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem gererent—stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes inuadunt. eum impetum non tulerunt Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt; sed equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable