LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 9 p39

lat livy phi0019 perseus lat2

dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militibus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare uisi pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. quieti aliquamdiu nec quis diffidentes uiribus nec hostem spernentes, statiua in propinquo habuere. †nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Uadimonis lacum† Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum uir uirum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua gente uideretur dimicatio esse. nihil ab ulla parte mouetur fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora euaserint. ea uelut noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. tunc uinci pertinacia coepta et auerti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam <ceteri> certiorem capessere fugam. ille primum dies fortuna uetere abundantes Etruscorum fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu capta direptaque.

Provenance