LOGOI

Passage

Minucius Felix, Octavius 28.6

lat minucius felix stoa001 perseus lat2

His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt. Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate consumitur, sit et negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable