Passage
Cornelius Nepos, Eumenes 1.p1
lat nepos abo018 perseus lat2
Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data esset fortuna, non ille quidem maior exsitisset, quod magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed multo illustrior atque etiam honoratior. nam cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod alienae erat civitatis, neque aliud huic defuit quam generosa stirps. etsi enim domestico summo genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate et celeritate ingenii. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable