LOGOI

Passage

Cornelius Nepos, Eumenes 1.p2

lat nepos abo018 perseus lat2

Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii, brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis. itaque eum habuit ad manum scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud Romanos. namque apud nos, re vera sicut sunt, mercennarii scribae existimantur; at apud illos e contrario nemo ad id officium admittitur nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem. hunc locum tenuit amicitiae apud Philippum annos septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim. novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique autem in consilio semper affuit et omnium rerum habitus est particeps.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable