LOGOI

Passage

Cornelius Nepos, Hannibal 13.p1

lat nepos abo023 perseus lat2

Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus Claudio Marcello Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius Aemilio Paulo Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho Cornelio Cethego Baebio Tamphilo. atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios de Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex eis duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore.

Provenance