LOGOI

Passage

Cornelius Nepos, Atticus 2

lat nepos abo025 perseus lat2

Pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem Sulpicii, qui tribunus plebei interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii. itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit. ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. quod utrumque erat iis salutare: nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. auxit hoc officium alia quoque liberalitate: nam universos frumento donavit, ita ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable