LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 14

lat petronius phi001 perseus lat2

Contra Ascyltos leges timebat et Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “ Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat, aut ubi paupertas vincere nulla potest? Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera, non nunquam nummis vendere vera solent. Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, atque eques in causa qui sedet, empta probat. ” Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii leviorem facere iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, et cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable