LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 141

lat petronius phi001 perseus lat2

Ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam” “Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint” “Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant”. . . Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. “ Gorgia paratus erat exsequi ” “De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana viscera sed centies sestertium comesse. Accedit hue, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla care per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec nereditatem exspectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable