Passage
Petronius, Satyricon 25
lat petronius phi001 perseus lat2
Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit Quartilla “bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, ea ipsa quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor est ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inclinata sum, et subinde procedentibus annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium nuptiale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable