Passage
Petronius, Satyricon 55
lat petronius phi001 perseus lat2
Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario sermone garrimus. “Ita” inquit Trimalchio “non oportet hune casum sine inscriptione transire” statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “ "Quod non expectes, ex transverse fit —et supra nos Fortuna negotia curat. quare da nobis vina Falerna, puer.” ” ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio “Rogo” inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest? “ “'Luxuriae rictu Martis marcent moenia. Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado; ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo. Quo margarita cara tibi, bacam Indicam? An ut matrona ornataphaleris pelagiis tollat pedes indomita in strato extraneo? Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? Quo Carchedonios optas ignes lapideos, nisi ut scintillet probitas e carbunculis? Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?' ”