LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 56

lat petronius phi001 perseus lat2

“Quod autem inquit putamussecundum litteras difficillimum esse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves: boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre; ideo autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenies.” Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et contumelia”: xerophagi ex sapa datae sunt et contus cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit. Diu risimus: sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.

Provenance