Passage
Petronius, Satyricon 79
lat petronius phi001 perseus lat2
Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura. Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim , cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro admisit. . .“ Qualis nox fuit illa, di deaeque, quam mollis torus. Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas. Valete, curae mortalis. Ego sic perire coepi. ” sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.” Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable