LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 83

lat petronius phi001 perseus lat2

In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam Graecimono/ knhmon appellant, etiam adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi: “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si venturum ad interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.” Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum “Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ Qui pelago credit, magno se faenore tollit; qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes. ”

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable