LOGOI

Passage

Petronius, Satyricon 96

lat petronius phi001 perseus lat2

Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quo dam cibo me replebam advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” “Contubernalis mea mihifastum facit. Itasi,me amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem” . .

Provenance