LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 1.2

lat plautus phi001 perseus lat2

Mercvrivs Bene próspere hoc hodie operis processit mihi: amovi a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier. iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit, narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam amovisse; ille adeo illum mentiri sibi credet, neque credet huc profectum, ut iusserat. erroris ambo ego illos et dementiae complebo atque omnem Amphitruonis familiam, adeo usque, satietatem dum capiet pater illius quám amat. igitur demum omnes scient quae facta. denique Alcumenam Iuppiter redigét antiquam coniugi in concordiam. nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet atque insimulabit eam probri; tum meus pater eam séditionem illi in tranquillum conferet. nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo; eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis: verum minori puero maior est pater, minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? sed Alcumenae huius honoris gratia pater curavit uno ut fetu fieret, uno ut labore absolvat aerumnas duas. quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro profecto ducet Alcumenae; nam deum non par videtur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. orationem comprimam: crepuit foris. Amphitruo subditivos eccum exit foras cum Alcumena uxore usuraria.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable