LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 1.3

lat plautus phi001 perseus lat2

Ivppiter Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito. Alcvmena Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? Ivppiter Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. Mercvrivs Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. observatote eum, quam blande mulieri palpabitur. Alcvmena Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. Ivppiter Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? Mercvrivs Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem. Alcvmena Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus. heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet? Mercvrivs Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. Ivppiter Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo? quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? quoii ego iam hoc scipione— Alcvmena Ah noli. Ivppiter Muttito modo. Mercvrivs Nequiter paene expedivit prima parasitatio. Ivppiter Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam. ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum, non facerem. Mercvrivs Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. Ivppiter Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica. Alcvmena Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Ivppiter Tace, ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alcvmena Id actutum diu est. Ivppiter Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. Alcvmena Sentio, nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Ivppiter Cur me tenes? tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo. nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, Alcumena, tibi condono. Alcvmena Facis ut alias res soles. ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. Mercvrivs Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. Ivppiter Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? Alcvmena Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. Ivppiter Faciam ita ut vis. Mercvrivs Ex amore hic admodum quam saevos est. Ivppiter Numquid vis? Alcvmena Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen. Mercvrivs Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Ivppiter Abi prae, Sosia, iam ego sequar. numquid vis? Alcvmena Etiam: ut actutum advenias. Ivppiter Licet, prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.— nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.—

Provenance