LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 2.1

lat plautus phi001 perseus lat2

Amphitrvo Age í tu secúndum. Sosia Sequór, subsequór te. Amphitrvo Scelestissimum te arbitror. Sosia Nam quam ob rem? Amphitrvo Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas. Sosia Eccere, iam tuatim facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit. Amphitrvo Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam. Sosia Tuos sum, proinde ut commodumst et lubet quidque facias; tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere. Amphitrvo Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui hic ades? Sosia Vera dico. Amphitrvo Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo. Sosia Istuc tibist in manu, nam tuos sum. Amphitrvo Tun me, verbero, audes erum ludificari? tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? Sosia Profecto ut loquor res ita est. Amphitrvo Iuppiter te perdat. Sosia Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus? Amphitrvo Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? Sosia Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.† verum haud mentior, resque uti facta dico. Amphitrvo Homo hic ébrius est, ut opínor. Sosia Útinam ita essem. Amphitrvo Optás quae facta. Sosia Égone? Amphitrvo Tu istic. úbi bibisti? Sosia Nusquam equidem bibi. Amphitrvo Quid hoc sithominis? Sosia equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor tibi locutus esse? Amphitrvo Vah, ápage te a me. Sosia Quíd est negoti? Amphitrvo Péstis te tenet. Sosia Nám quor istuc dicis? equidem valeo et salvos sum recte, Amphitruo. Amphitrvo At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero: iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. Sosia Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. Amphitrvo Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta) fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo. Sosia Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet, neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi. Amphitrvo Quo modo? Sosia Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus, edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine. neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum— Amphitrvo Quid igitur? Sosia Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram. Amphitrvo Quas, malum, nugás? satin tu sanus es? Sosia Sic sum ut vides. Amphitrvo Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit. Sosia Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. Amphitrvo Quis te verberavit? Sosia Egomet memet, qui nunc sum domi. Amphitrvo Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo. Sosia Tuos est servos. Amphitrvo Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam. Sosia At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi. Amphitrvo Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? Sosia Quin intro ire in aedis numquam licitum est. Amphitrvo Quis te prohibuit? Sosia Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit. Amphitrvo Quis istic Sosia est? Sosia Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? Amphitrvo Sed quid ais? num obdormivisti dudum? Sosia Nusquam gentium. Amphitrvo Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam— Sosia Non soleo ego somniculose éri imperia persequi. vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor, vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit. Amphitrvo Quis homo? Sosia Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? Amphitrvo Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. Sosia Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam. Amphitrvo Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. Sosia Amphitrvo

Provenance