Passage
Plautus, Amphitruo 2.2
lat plautus phi001 perseus lat2
Alcvmena Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum; ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur: quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid. nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem. sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes. plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit: id sólacio est. absít, dum modó laude párta domúm recipiát se; feram ét perferam úsque abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat. satis mi esse ducam. virtús praemium ést optimúm; virtús omnibús rebus ánteit profécto: libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti tutántur, servántur: virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt bona quém penest vírtus. Amphitrvo Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus: quos nemo posse superari ratust, eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus. certe enim méd illi expectatum optato venturum scio. Sosia Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? Alcvmena Meus vir hic quidem est. Amphitrvo Séquere hac tu me. Alcvmena Nam quid ille revortitur qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem? ecastor med haud invita se domum recipit suam. Sosia Amphitruo, redire ad navem meliust nos. Amphitrvo Qua gratia? Sosia Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. Amphitrvo Qui tibi nunc istuc in mentemst? Sosia Quia enim sero advenimus. Amphitrvo Qui? Sosia Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. Amphitrvo Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo. Sosia Ei perii miser. Amphitrvo Quid tibi est? Sosia Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego. Amphitrvo Bono animo es. Sosia Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero. Amphitrvo Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. Alcvmena Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. Amphitrvo Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam. valuistin usque? exspectatun advenio? Sosia Haud vidi magis. exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. Amphitrvo Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. Alcvmena Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? Amphitrvo Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. Alcvmena Cur negas? Amphitrvo Quia vera didici dicere. Alcvmena Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit. an periclitamini quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? an te auspicium commoratum est an tempestas continet qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? Amphitrvo Dudum? quam dudum istuc factum est? Alcvmena Temptas. iam dudum, modo. Amphitrvo Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? Alcvmena Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. Amphitrvo Haec quidem deliramenta loquitur. Sosia Paulisper mane, dum edormiscat unum somnum. Amphitrvo Quaene vigilans somniat? Alcvmena Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. Amphitrvo Quo in loco? Alcvmena Hic in aedibús ubi tu habitas. Amphitrvo Numquam factum est. Sosia Non taces? quid si e portu navis huc nos dormientis detulit? Amphitrvo Etiam tu quoque adsentaris húic? Sosia Quid vis fieri? non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius; si obsequare, una resolvas plaga. Amphitrvo At pol qui certa res hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum noluerit salutare. Sosia Inritabis crabrones. Amphitrvo Tace. Alcumena, unum rogare te volo. Alcvmena Quid vis roga. Amphitrvo Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? Alcvmena Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? Amphitrvo Quia salutare advenientem me solebas antidhac, appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent. eo more expertem te factam adveniens offendi domi. Alcvmena Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. Sosia Tun heri hunc salutavisti? Alcvmena Et te quoque etiam, Sosia. Sosia Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; verum non est puero gravida. Amphitrvo Quid igitur? Sosia Insania. Alcvmena Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit: ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. Sosia Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. Amphitrvo Tu me heri hic vidisti? Alcvmena Ego, inquam, si vis decies dicere. Amphitrvo In somnis fortasse. Alcvmena Immo vígilans vigilantem. Amphitrvo Ei misero mihi. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Delirat uxor. Sosia Atra bili percita est. nulla res tam delirantis homines concinnat cito. Amphitrvo Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? Alcvmena Equidem ecastor sana et salva sum. Amphitrvo Quor igitur praedicas, té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus? ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus. Alcvmena Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. Amphitrvo Quid est? Alcvmena Vera dico. Amphitrvo Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio. Alcvmena Primulo diluculo abiisti ad legiones. Amphitrvo Quo modo? Sosia Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. Alcvmena Vae capiti tuó. Sosia Tua istuc refert—si curaveris. Alcvmena Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo. Amphitrvo Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? Alcvmena Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium? Amphitrvo An etiam id tu scis? Alcvmena Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris. Amphitrvo Egone istuc dixi? Alcvmena Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. Amphitrvo Audivistin tu me narrare haec hodie? Sosia Vbi ego audiverim? Amphitrvo Hanc roga. Sosia Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. Alcvmena Mirum quin te adversus dicat. Amphitrvo Sosia, age me huc aspice. Sosia Specto. Amphitrvo Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? Sosia Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? Amphitrvo Quid nunc, mulier? audin illum? Alcvmena Ego véro, ac falsum dicere. Amphitrvo Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? Alcvmena Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. Amphitrvo Tun me heri advenisse dicis? Alcvmena Tun te abiisse hodie hinc negas? Amphitrvo Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. Alcvmena Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras? Amphitrvo Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi dixit? Alcvmena Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu pateram. Amphitrvo Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia. Sosia Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. Amphitrvo Quid hoc sit hominis? Alcvmena Vin proferri pateram? Amphitrvo Proferri volo. Alcvmena Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras, qua hódie meus vir donavit me. Amphitrvo Secede huc tu, Sosia, enim vero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet páteram illam. Sosia An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? Amphitrvo Salvom signum est? Sosia Inspice. Amphitrvo Recte, ita est ut obsignavi. Sosia Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri? Amphitrvo Edepol qui facto est opus; nam haec quidem edepol laruarum plenast. Alcvmena Quid verbis opust? em tibi pateram, eccam. Amphitrvo Cedo mi. Alcvmena Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam. estne haec patera, qua illi? Amphitrvo Summe Iuppiter, quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. Sosia Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet. Amphitrvo Agedum, exsolve cistulam. Sosia Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam; nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus. Amphitrvo Certum est aperire atque inspicere. Sosia Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas. Amphitrvo Aperi modo; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. Alcvmena Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? Amphitrvo Opus mi est istuc exquisito. Sosia Iuppiter, pro Iuppiter. Amphitrvo Quid tibi est? Sosia Hic patera nulla in cistulast. Amphitrvo Quid ego audio? Sosia Id quod verúmst. Amphitrvo At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. Alcvmena Haec quidem apparet. Amphitrvo Quis igitur tibi dedit? Alcvmena Qui me rogat. Sosia Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum. Amphitrvo Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam? ain heri nos advenisse huc? Alcvmena Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. Sosia Iam illud non placet principium de osculo. Amphitrvo Perge exsequi. Alcvmena Lavisti. Amphitrvo Quid postquam lavi? Alcvmena Accubuisti. Sosia Euge optime. nunc exquire. Amphitrvo Ne interpella. perge porro dicere. Alcvmena Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul. Amphitrvo In eodem lectó? Alcvmena In eodem. Sosia Ei, non placet convivium. Amphitrvo Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus? Alcvmena Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. Amphitrvo Vbi tu cubuisti? Alcvmena In eodem lectó tecum una in cubiculo. Amphitrvo Perdidisti. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Haec me modo ad mortem dedit. Alcvmena Quid iam, amabo? Amphitrvo Ne me appella. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Perii miser, quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum. Alcvmena Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio? Amphitrvo Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine. Sosia Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro. Alcvmena Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? Amphitrvo Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. Alcvmena Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui? Amphitrvo Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. Alcvmena Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. Amphitrvo Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? Sosia Propemodum. Amphitrvo Cenavin ego heri in navi in portu Persico? Alcvmena Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. Sosia Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. Amphitrvo Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. Alcvmena Per supremi regis regnum iuro et matrem familias Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me impudicam faceret. Amphitrvo Vera istaec velim. Alcvmena Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. Amphitrvo Mulier es, audacter iuras. Alcvmena Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. Amphitrvo Satis audacter. Alcvmena Vt pudicam decet. Amphitrvo †In verbis probas. Alcvmena Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. Sosia Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima. Amphitrvo Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. Sosia Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis: ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus. Amphitrvo Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. Alcvmena Edepol me libente facies. Amphitrvo Quid ais? responde mihi, quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? Alcvmena Si deliqui, nulla causa est. Amphitrvo Convenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.— Sosia Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio: ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? Alcvmena Abin hinc a me dignus domino servos? Sosia Abeo, si iubes.— Alcvmena Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—