LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 3.1

lat plautus phi001 perseus lat2

Ivppiter Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore quí habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum. nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. nunc Amphitruonem memet, út occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam; post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro et me quod gravidast pariat sine doloribus. Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable