LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 3.2

lat plautus phi001 perseus lat2

Alcvmena Durare nequeo in aedibus. ita me probri, stupri, dedecoris a viro argutam meo! ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; atque id me susque deque esse habituram putat. non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit. Ivppiter Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi illius ira in hanc et male dicta expetent. Alcvmena Sed eccum video qui me miseram arguit stupri, dedecoris. Ivppiter Te volo, uxor, conloqui. quo te avortisti? Alcvmena Ita ingenium meumst: inimicos semper osa sum optuerier. Ivppiter Heia autem inimicos? Alcvmena Sic est, vera praedico; nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. Ivppiter Nimis iracunda es. Alcvmena Potin ut abstineas manum? nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tú sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. Ivppiter Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc revorti uti me purgarem tibi. nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, quam postquam audivi ted esse iratam mihi. cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. non edepol quo te esse impudicam crederem; verum periclitatus súm animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres. equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam. Alcvmena Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non venisse? Ivppiter Si quid dictum est per iocum, non aequom est id te serio praevortier. Alcvmena Ego illúd scio quam doluerit cordi meo. Ivppiter Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies. Alcvmena Ego istaec feci verba virtute irrita; nunc, quando factis me impudicis abstini, ab impudicis dictis avorti volo. valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. iuben mi íre comites? Ivppiter Sanan es? Alcvmena Si non iubes, ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.† Ivppiter Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. Alcvmena A, propitius sit potius. Ivppiter Confido fore; nam ius iurandum verum te advorsum dedi. iam nunc irata non es? Alcvmena Non sum. Ivppiter Bene facis. nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi: capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias; irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius. Alcvmena Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. Ivppiter Iube véro vasa pura adornari mihi, ut quae ápud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia. Alcvmena Ego istuc curabo. Ivppiter Evocate huc Sosiam; gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. is adeo inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. Alcvmena Mirum quid solus secum secreto ille agat. atque aperiuntur aedes. exit Sosia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable