LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 3.3

lat plautus phi001 perseus lat2

Sosia Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar. Ivppiter Sosia, optume advenis. Sosia Iam pax est inter vos duos? nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi. atque ita servom par videtur frugi sese instituere: proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. sed age responde: iam vos rediistis in concordiam? Ivppiter Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. Sosia An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus. Ivppiter Habui expurigationem; facta pax est. Sosia Optume est. Ivppiter Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. Sosia Censeo. Ivppiter Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat. Sosia Iam hic ero, cum illic censebis esse me.— Ivppiter Actutum huc redi. Alcvmena Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? Ivppiter I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. Alcvmena Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.— Ivppiter Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. nunc tu divine húc fac adsis Sosia (audis quae dico, tam etsi praesens non ades), fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. volo déludi illunc, dum cum hac usuraria uxore nunc mihi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.

Provenance