Passage
Plautus, Amphitruo 4.2
lat plautus phi001 perseus lat2
Mercvrivs Quís ad fores est? Amphitrvo Égo sum. Mercvrivs Quid ego sum. Amphitrvo Íta loquor. Mercvrivs Tibi Iúppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. Amphitrvo Quo modo? Mercvrivs Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser. Amphitrvo Sosia. Mercvrivs Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. quid nunc vis? Amphitrvo Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas? Mercvrivs Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. an foris censebas nobis publicitus praeberier? quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo? Amphitrvo Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns? quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris. Mercvrivs Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. Amphitrvo Quidum? Mercvrivs Quia senecta aetate á me mendicas malum. Amphitrvo Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas. Mercvrivs Sacrufico ego tibi. Amphitrvo Qui? Mercvrivs Quia enim te macto infortunio. Amphitrvo At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia. (Mercvrivs) Érus Amphitruost occupatus. (Mercvrivs) abiendi nunc tibi etiam occasiost. (Mercvrivs) Optimo iure infringatur aula cineris in caput. (Mercvrivs) Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput. (Mercvrivs) . edepol hominem miserum. medicum quaerita. (Alcvmena) Exiúravisti te mihi dixe per iocum. (Alcvmena) Quaeso advenienti morbo medicari iube: tu certe aut laruatus aut cerritus es. (Alcvmena) Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo, non causam dico quin vero insimules probri (Amphitrvo) Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom. (Amphitrvo) Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores? (Amphitrvo) Ibi scrobes ecfodito tu plus sexagenos in die. (Amphitrvo) Noli pessimo precari. (Blepharo) animam comprime (Ivppiter) Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti. (Amphitrvo) Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri. (Amphitrvo) Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi? (Amphitrvo) clandestino (Amphitrvo sive Ivppiter) Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.