LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 5.1

lat plautus phi001 perseus lat2

Bromia Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat, strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit! ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time: et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. exsúrgite” inquit qui terrore meo occidistis prae metu. ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant. íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit, erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit. atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus. séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet? numnam húnc percussit Iúppiter? credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos. ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem est érus meus. Amphítruo. Amphitrvo Perii. Bromia Súrge. Amphitrvo Interii. Bromia Cédo manum. Amphitrvo Quis mé tenet? Bromia Tua Bromia ancilla. Amphitrvo Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter. nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras egressa es? Bromia Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest. Amphitrvo Agedum expedi: scin me tuom esse erum Amphitruonem? Bromia Scio. Amphitrvo Vide etiam nunc. Bromia Scio. Amphitrvo Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. Bromia Immo omnes sani sunt profecto. Amphitrvo At me uxor insanum facit suis foedis factis. Bromia At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. Amphitrvo Ain tu, geminos? Bromia Geminos. Amphitrvo Di me servant. Bromia Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. Amphitrvo Loquere. Bromia Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. Amphitrvo Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? Bromia Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; ita profecto sine dolore peperit. Amphitrvo Iam istuc gaudeo, utut erga me merita est. Bromia Mitte ista atque haec quae dicam accipe. postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet! neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. Amphitrvo Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient. Bromia Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi: continuo extollunt ambo capita. Amphitrvo Ei mihi. Bromia Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: alterum altera prehendit eos manu perniciter. Amphitrvo Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere. Bromia Puer ambo angues enicat. dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam— Amphitrvo Quis homo? Bromia Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; alterum tuom esse dixit puerum. Amphitrvo Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable