LOGOI

Passage

Plautus, Amphitruo 5.2

lat plautus phi001 perseus lat2

Ivppiter Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis: nihil est quod timeas. hariolos, haruspices mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar, multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter. primum omnium Alcumenae usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio. tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum : uno partu duos peperit simul. eorum alter, nostro qui est susceptus semine, suis factis te immortali adficiet gloria. tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres; mea vi subactast facere. ego in caelum migro.— Amphitrvo Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua. ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable