Passage
Plautus, Asinaria 1.1
lat plautus phi002 perseus lat2
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas. Demaenetvs Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges. proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias. Libanvs Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave míhi mendaci quicquam. Demaenetvs Quin tu ergo rogas? Libanvs Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? Demaenetvs Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci? Libanvs apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves. Demaenetvs Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci: ubi fit polenta, te fortasse dicere. Libanvs Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro hercle ut quae locutus es despuas. Demaenetvs Fiat, geratur mos tibi. Libanvs Age, age usque excrea. Demaenetvs Etiamne? Libanvs Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus. etiam amplius. Demaenetvs Nam quo usque? Libanvs Vsque ad mortem volo. Demaenetvs Cave sís malam rem. Libanvs Vxoris dico, non tuam. Demaenetvs Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. Libanvs Di tibi dent quaecumque optes. Demaenetvs Redde operam mihi. cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris? aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri? Libanvs Quid istúc novi est? demiror quid sit et quo evadat sum in metu. Demaenetvs Equidem scio iam, filius quod amet meus istanc meretricem e proxumo Philaenium. estne hoc ut dico, Libane? Libanvs Rectam instas viam. ea res est. sed eum morbus invasit gravis. Demaenetvs Quid morbi est? Libanvs Quia non suppetunt dictis data. Demaenetvs Tune es adiutor nunc amanti filio? Libanvs Sum vero, et alter noster est Leonida. Demaenetvs Bene hercle facitis ét a me initis gratiam. verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? Libanvs Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. Demaenetvs Fateór eam esse importunam atque incommodam. Libanvs Posterius istuc dicis quam credo tibi. Demaenetvs Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam† quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis; volo mé patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem; neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi. eos mé decretumst persequi mores patris. nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; et íd ego percupio obsequi gnato meo. quamquam illum mater arte contenteque habet, patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec. praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet; quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, cupio esse amicae quod det argentum suae. Libanvs Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi. Demaenetvs Argentum accepi, dote imperium vendidi. nunc verba in pauca conferam quid te velim. viginti iam usust filio argenti minis: face id ut paratum iam sit. Libanvs Vnde gentium? Demaenetvs Me defraudato. Libanvs Maxumas nugas agis: nudo detrahere vestimenta me iubes. defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola. tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? Demaenetvs Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris. Libanvs Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.† Demaenetvs Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere: perficito, argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det. Libanvs Quid ais tu, Demaenete? Demaenetvs Quid vis? Libanvs Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint? Demaenetvs Redimam. Libanvs Tum tu igitur aliud cura quid lubet. ego eo ad forum, nisi quid vis. Demaenetvs Ei, bene ambula. atque audin etiam? Libanvs Ecce. Demaenetvs Si quid te volam, ubi eris? Libanvs Vbicumque libitum erit animo meo. profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuom. quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. Demaenetvs Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. Libanvs Nempe in foro? Demaenetvs Ibi, si quid opus fuerit. Libanvs Meminero.— Demaenetvs Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. eidem homini, si quid recte curatum velis, mandes: moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit. nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui. sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? atque ibi manebo apud argentarium.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable