Passage
Plautus, Asinaria 2.3
lat plautus phi002 perseus lat2
Mercator Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet, Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. Libanvs Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis. Mercator Nemo etiam tetigit. sanun es? Libanvs At censebam attigisse propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris. Mercator Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. Libanvs Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. sed quid venis? quid quaeritas? Mercator Demaenetum volebam. Libanvs Si sit domi, dicam tibi. Mercator Quid eius atriensis? Libanvs Nihilo mage intus est. Mercator Vbi est? Libanvs Ad tonsorem ire dixit. Mercator Conveni. sed post non redit? Libanvs Non edepol. quid volebas? Mercator Argenti viginti minas, si adesset, accepisset. Libanvs Qui pro istuc? Mercator Asinos vendidit Pellaeo mercatori mercatu. Libanvs Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum. Mercator Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero. Libanvs Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte. Mercator Non potuit pictor rectius describere eius formam. Libanvs Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit. quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit. Mercator Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.