Passage
Plautus, Asinaria 3.2
lat plautus phi002 perseus lat2
Libanvs Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias †indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti. id virtute huius † collegae meaque comitate factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas? Leonida Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti. ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis virgatores. Libanvs Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera; verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. num male relata est gratia, ut collegam collaudavi? Leonida Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit. Libanvs Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. Leonida Rogita quod vis. Libanvs Argenti vinginti minas habesne? Leonida Hariolare. edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit, quod se absente mihi fidem habere noluisset. ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! Libanvs Mane dúm. Leonida Quid est? Libanvs Philaenium estne haéc quae intus exit atque Argyrippus una? Leonida Opprime os, is est. subauscultemus. Libanvs Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam? taciti auscultemus. Leonida Attatae, modo hercle in mentem venit, nimis véllem habere perticam. Libanvs Quoi rei? Leonida Qui verberarem asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.