Passage
Plautus, Asinaria 3.3
lat plautus phi002 perseus lat2
Argyrippvs Cur me retentas? Philaenivm Quia tui amans abeuntis egeo. Argyrippvs Vale. Philaenivm Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres. Argyrippvs Salve. Philaenivm Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum. Argyrippvs Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit. Philaenivm Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. Libanvs Homo hercle hinc exclusust foras. Leonida Ita res est. Argyrippvs Mitte quaeso. Philaenivm Quo nunc abis? quin tu hic manes? Argyrippvs Nox, si voles, manebo. Libanvs Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse negotiosum interdius videlicet Solonem, leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae! qui sese parere apparent huius légibus, profecto numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent. Leonida Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire. Libanvs Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam. Argyrippvs Vale. Philaenivm Quo properas? Argyrippvs Bene vale, apud Orcum te videbo. nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo. Philaenivm Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas? Argyrippvs Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam. Philaenivm Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum? nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis? mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis. Argyrippvs Oh melle dulci dulcior tu es. Philaenivm Certe enim tú vita es mi. complectere. Argyrippvs Facio lubens. Philaenivm Vtinam sic efferamur. Leonida O Libane, uti miser est homo qui amat. Libanvs Immo hercle vero, qui pendet multo est miserior. Leonida Scio qui periclum feci. circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus. ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare? Argyrippvs Quidum? Leonida Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. Argyrippvs Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis. Leonida Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui. Libanvs Philaenium, salve. Philaenivm Dabunt di quae velitis vobis. Libanvs Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant. Argyrippvs Verbum cave fáxis, verbero. Libanvs Tibi equidem, non mihi opto. Argyrippvs Tum tu igitur loquere quod lubet. Libanvs Hunc hercle verberare. Leonida Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate? tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari? Argyrippvs Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe, qui hódie numquam ad vesperum vivam. Libanvs Quapropter, quaeso? Argyrippvs Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est, hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater. argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt, quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit, ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum. videtin viginti minae quid pollent quidve possunt? ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo. Libanvs Iam dedit argentum? Argyrippvs Non dedit. Libanvs Bono animo es, ne formida. Leonida Secede huc, Libane, te volo. Libanvs Si quid vis. Argyrippvs Obsecro vos, eadem istac opera suaviust complexos fabulari. Libanvs Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito: vobis est suave amantibus complexos fabulari, ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur. proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades. Argyrippvs Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur, concedite istuc. Leonida Vin erum deludi? Libanvs Dignust sane. Leonida Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur? Libanvs Cupio hercle. Leonida Sequere hac. Argyrippvs Ecquid est salutis? satis locuti. Leonida Auscultate atque operam date et mea dicta devorate. primum omnium servos tuos nos esse non negamus; sed tibi si viginti minae argenti proferentur, quo nos vocabis nomine? Argyrippvs Libertos. Leonida Non patronos? Argyrippvs Id potius. Leonida Viginti minae hic insunt in crumina, has ego, si vis, tibi dabo. Argyrippvs Di te servassint semper, custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum, salus interioris † corporis amorisque imperator. hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane. Leonida Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere. Argyrippvs Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me? Leonida Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis. Argyrippvs Quid nunc? Leonida Quid est? Argyrippvs Quin tradis huc cruminam pressatum umerum? Leonida Hanc, cui daturus es, iube petere atque orare mecum. nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare. Philaenivm Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas, Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis. Leonida Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis. Argyrippvs Ten osculetur, verbero? Leonida Quam vero indignum visum est? at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur. Argyrippvs Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro? Philaenivm Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem, redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento. Leonida Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie numquam me orares quin darem: illum te orare meliust, illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle. cape hoc sis, Libane. Argyrippvs Furcifer, etiam me delusisti? Leonida Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares. age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc. Libanvs Taceas, me spectes. Argyrippvs Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur, virum quidem pol optimum et non similem furis huius? Libanvs Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt. Argyrippvs Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari, da mi istas viginti minas. vides me amantem egere. Libanvs Videbitur. factum volo. redito huc conticinno. nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum. Philaenivm Amandone exorarier vis ted an osculando? Libanvs Enim véro utrumque. Philaenivm Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva. Argyrippvs O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst libertum potius quam patronum onus in via portare. Philaenivm Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis. Libanvs Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte. Argyrippvs Ten complectatur, carnufex? Libanvs Quam vero indignus videor? ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me, vehes pól hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres. Argyrippvs Ten ego veham? Libanvs Tun hoc feras argentum áliter a me? Argyrippvs Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom, inscende. Libanvs Sic isti solent superbi subdomari. asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam? em sic. abi, laúdo, nec te equo magis est equos ullus sapiens. Argyrippvs Inscende actutum. Libanvs Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis? demam hercle iam de hórdeo, tolutim ni badizas. Argyrippvs Amabo, Libane, iam sat est. Libanvs Numquam hercle hodie exorabis. nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom, postidea ad pistores dabo, ut ibí cruciere currens. asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es. Argyrippvs Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis, datisne argentum? Libanvs Si quidem mihi statuam et aram statuis atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum. Leonida Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me adgredere atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque? Argyrippvs Quem te autem divom nominem? Leonida Fortunam, atque Obsequentem. Argyrippvs Iam istoc es melior. Libanvs An quid est homini Salute melius? Argyrippvs Licet laúdem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem. Philaenivm Ecastor ambae sunt bonae. Argyrippvs Sciam ubi boni quid dederint. Leonida Opta id quod ut cóntingat tibi vis. Argyrippvs Quid si optaro? Leonida Eveniet. Argyrippvs Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. Leonida Impetrasti. Argyrippvs Ain vero? Leonida Certe inquam. Libanvs Ad me adi vicissim atque experire. exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet. Argyrippvs Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast, viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri. Libanvs Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent. Argyrippvs Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna. Leonida Ego caput huic argento fui hodie reperiundo. Libanvs Ego pes fui. Argyrippvs Quin nec caput nec pes sermoni apparet. nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum. Libanvs Satis iám delusum censeo. nunc rém ut est eloquamur. animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit argentum ad ted. Argyrippvs Vt temperi opportuneque attulistis. Libanvs Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae; has tibi nos pactis legibus dare iussit. Argyrippvs Quid id est, quaeso? Libanvs Noctem huius et cénam sibi ut dares. Argyrippvs Iube advenire quaeso: meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores nostros dispulsos compulit. Leonida Patierin, Argyrippe, patrem hanc amplexari tuom? Argyrippvs Haec faciet facile ut patiar. Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat. Leonida Iam dudum est intus. Argyrippvs Hac quidem non venit. Leonida Angiporto illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit. de argento si mater tua sciát ut sit factum— Argyrippvs Heia, bene dicite. Libanvs Ite intro cito. Argyrippvs Valete.— Leonida Et vos amate.—