LOGOI

Passage

Plautus, Asinaria 4.2

lat plautus phi002 perseus lat2

Diabolvs Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori me malim, quam haec non eius uxori indicem. ain tu? ápud amicam munus adulescentuli fungare, uxori excuses te et dicas senem? praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae? suppiles clam domi uxorem tuam? suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas. iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio, luxuriae sumptus suppeditare ut possies. Parasitvs Ego sic faciundum censeo: me honestiust, quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet amoris causa percitum id fecisse te magis quám sua caúsa. Diabolvs At pol qui dixti rectius. tu ergo fac ut illi turbas lites concias; cum suo sibí gnato unam ad amicam de die potare, illam expilare narra. Parasitvs Ne mone, ego istud curabo.— Diabolvs At ego te opperiar domi.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable