Passage
Plautus, Asinaria 5.1
lat plautus phi002 perseus lat2
Argyrippvs Demaenetvs Argyrippvs Demaenetvs Numquídnam tibi moléstumst, gnate mí, si haec nunc mecum áccubat? Argyrippvs Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo, possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat. Demaenetvs Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. Argyrippvs Edepol, pater, merito tuo facere possum. Demaenetvs Age ergo, hoc agitemus convivium vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo, mi gnate, me abs te. Argyrippvs Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium. Demaenetvs Credam istuc, si esse te hilarum videro. Argyrippvs An tu me tristem putas? Demaenetvs Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit? Argyrippvs Ne dixis istuc. Demaenetvs Ne sic fueris: ilico ego non dixero. Argyrippvs Em aspecta: rideo. Demaenetvs Vtinam male qui mihi volunt sic rideant. Argyrippvs Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi: quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater, ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis; verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. Demaenetvs At ego hanc volo. Argyrippvs Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo. Demaenetvs Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. Argyrippvs Em istoc me facto tibi devinxti. Demaenetvs Quin te ergo hilarum das mihi? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable