LOGOI

Passage

Plautus, Asinaria 5.2

lat plautus phi002 perseus lat2

Artemona Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio et ad amicam detulisse argenti viginti minas meoque filio sciente id facere flagitium patrem? Parasitvs Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas, Artemona, si huius rei mé mendacem inveneris. Artemona At scelesta ego praeter alios meum virum † frugi rata, siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume. Parasitvs At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti, madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae. Artemona Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit. Parasitvs Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus, verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex. Artemona Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie. ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem: is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet. Parasitvs Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum? Artemona Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo. Parasitvs Ego istúc scio, ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris. Artemona Ego censeo. †eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus, ibi labore delassatum noctem totam stertere: ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit; fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. Parasitvs Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas. Artemona Nihil ecastor est quod facere mavelim. Parasitvs Mane dum. Artemona Quid est? Parasitvs Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere? Artemona Possum ecastor. Parasitvs Em tibi hominem. Artemona Perii. Parasitvs Paulisper mane. aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant. Argyrippvs Quid modi, pater, amplexando facies? Demaenetvs Fateor, gnate mi— Argyrippvs Quid fatere? Demaenetvs Me ex amore húius corruptum oppido. Parasitvs Audin quid ait? Artemona Audio. Demaenetvs Egon ut non domo uxori meae subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam, non edepol conduci possum vita uxoris annua. Parasitvs Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum? Artemona Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam. Argyrippvs Pater, iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi. Demaenetvs Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium. Artemona Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus. Demaenetvs Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae. Philaenivm Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae? Demaenetvs Nauteam bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. Artemona Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere. Philaenivm Miser ecastor es. Artemona Ecastor dignus est. Argyrippvs Quid ais, pater? ecquid matrem amas? Demaenetvs Egone illam? nunc amo, quia non adest. Argyrippvs Quid cum adest? Demaenetvs Periisse cupio. Parasitvs Amat homo hic te, ut praedicat. Artemona Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum. Argyrippvs Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. Demaenetvs Maxime. te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est. pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date. Artemona Non queo durare. Parasitvs Si non didicisti fulloniam, non mirandum est. in oculos invadi optumum est. Artemona Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo invocavisti. Parasitvs Ecquis currit pollictorem accersere? Argyrippvs Mater, salve. Artemona Sat salutis. Parasitvs Mortuost Demaenetus. tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium. ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant. poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier. Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro, regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.— Artemona Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? Philaenivm Pol me quidem miseram odio énicavit. Artemona Surge, amator, i domum. Demaenetvs Nullus sum. Artemona Immo es, ne nega, omnium unus pol nequissimus. at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum. Demaenetvs Vae mihi. Artemona Vera hariolare. surge, amator, i domum. Demaenetvs Abscede ergo paululum istuc. Artemona Surge, amator, i domum. Demaenetvs Iam obsecro, uxor. Artemona Nunc uxorem me esse meministi tuam? modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram. Demaenetvs Totus perii. Artemona Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae? Demaenetvs Murram olet. Artemona Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares? Philaenivm Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi. Demaenetvs Non taces? Argyrippvs Ego dissuadebam, mater. Artemona Bellum filium. istoscine patrem aequom est mores liberis largirier? nilne te pudet? Demaenetvs Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet. Artemona Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. Demaenetvs Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo? Artemona Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum. Demaenetvs Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum. Argyrippvs Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male. Philaenivm De palla memento, amabo. Demaenetvs Iuben hanc hinc abscedere? Artemona I domum. Philaenivm Da savium etiam prius quam abis. Demaenetvs I in crucem. Philaenivm Immo intro potius. sequere hac me, mí anime. Argyrippvs Ego vero sequor. Grex Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup, neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent; nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore, quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene. nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, remur impetrari posse, plausum si clarum datis.

Provenance