LOGOI

Passage

Plautus, Aulularia 2.1

lat plautus phi003 perseus lat2

Evnomia Velím te arbitrári med haéc verba, fráter, meai fidei tuaique rei causa facere, ut aequom est germanam sororem. quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi; nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo. verum hoc, frater, unum tamen cogitato, tibi proximam me mihique esse item te; ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur et mihi te et tibi me consulere et monere; neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári, quin participem pariter ego te et tu me ut facias. eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem. Megadorvs Da mi, optuma femina, manum. Evnomia Vbi ea est? quis ea est nam optuma? Megadorvs Tu. Evnomia Túne ais? Megadorvs Si négas, nego. Evnomia Decet te équidem vera próloqui; nam optúma nullá potest eligi: alia ália peior, fráter, est. Megadorvs Idem ego árbitror, néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror. Evnomia Dá mihí óperam amabó. Megadorvs Tuast, útere atque ímpera, si quíd vis. Evnomia Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror, téd id monitum advénto. Megadorvs Soror, móre tuo facis. Evnomia Fáctum volo. Megadorvs Quid ést id, sorór? Evnomia Quod tibí sempitérnum salútare sit: liberís procreándis (ita dí faxint) volo te úxorem domum dúcere. Megadorvs Ei occidí. Evnomia Quid ita? Megadorvs Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt tua dícta, soror: lapidés loqueris. Evnomia Heia, hoc face quod te iubet soror. Megadorvs Si lubeat, faciam. Evnomia In rem hoc tuam est. Megadorvs Vt quidem emoriar prius quam ducam. sed hís legibús si quam dáre vis dúcam: quae crás veniat, peréndie forás feratur; his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna. Evnomia Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote; sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas. eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam. Megadorvs Núm non vis me intérrogare te? Evnomia Ímmo, si quid vís, roga. Megadorvs Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus? nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi. ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis. istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros. Evnomia Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? Megadorvs Eloquar. nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum? Evnomia Novi, hominem haud malum mecastor. Megadorvs Eius cupio filiam virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror. scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet. Evnomia Di bene vortant. Megadorvs Idem ego spero. Evnomia Quid me? num quid vis? Megadorvs Vale. Evnomia Et tu, frater.— Megadorvs Ego conveniam Eúclionem, si domi est. sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.

Provenance