LOGOI

Passage

Plautus, Aulularia 2.3

lat plautus phi003 perseus lat2

Evclio ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo. Staphyla Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis. Evclio Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum; atque aedis occlude; iám ego hic adero.— Staphyla Quid ego nunc agam? nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable