LOGOI

Passage

Plautus, Aulularia 2.4

lat plautus phi003 perseus lat2

Pythodicvs Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam. Anthrax Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides; si quo tu totum me ire vis, operam dabo. Congrio Bellum et pudicum vero prostibulum popli. post si quis vellet, te haud non velles dividi. Pythodicvs Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet. Anthrax Cuius ducit filiam? Pythodicvs Vicini huius Euclionis senis e proximo. ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam. Anthrax Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? Pythodicvs Nempe sícut dicis. Anthrax Quíd? hic non poterat de suo senex óbsonari filiai nuptiis? Pythodicvs Vah. Anthrax Quid negotist? Pythodicvs Quid negoti sit rogas? pumex non aeque est aridus atque hic est senex. Anthrax Ain tandem? Pythodicvs Ita esse ut dixi. tute existuma: suam rem periisse seque eradicarier. quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras. quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. Anthrax Cur? Pythodicvs Ne quid animae forte amittat dormiens. Anthrax Etiamne obturat inferiorem gutturem, ne quid animai forte amittat dormiens? Pythodicvs Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere. Anthrax Immo equidem credo. Pythodicvs At scin etiam quo modo? aquam hercle plorat, cum lavat, profundere. Anthrax Censen talentum magnum exorari pote ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi? Pythodicvs Famem hercle utendam si roges, numquam dabit. quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat: collegit, omnia abstulit praesegmina. Anthrax Edepol mortalem parce parcum praedicas. Pythodicvs Censen vero esse parcum et misere vivere? pulmentum pridem éi eripuit miluos: homo ad praetorem plorabundus devenit; infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier. sescenta sunt quae memorem, si sit otium. sed uter vestrorum est celerior? memora mihi. Anthrax Ego, et multo melior. Pythodicvs Cocum ego, non furem rogo. Anthrax Cocum ergo dico. Pythodicvs Quid tu ais? Congrio Sic sum ut vides. Anthrax Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum. Congrio Tun, trium litterarum homo, me vituperas? fur. Anthrax Etiam fur, trifurcifer.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable