LOGOI

Passage

Plautus, Aulularia 2.5

lat plautus phi003 perseus lat2

Pythodicvs Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior cape atque abi intro ad nos. Anthrax Licet.— Pythodicvs Tu, Congrio, quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi intro illuc, et vos illum sequimini. vos ceteri ite huc ad nos. Congrio Hercle iniuria dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent. Pythodicvs At nunc tibi dabitur pinguior tibicina. i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium, huc intro abi ad nos. Congrio O Pythodice subdole, hucine detrusti me ad senem parcissimum? ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius quam quicquam detur. Pythodicvs Stultus et sine gratia es. † tibi recte facere, quando quod facias perit. Congrio Qui vero? Pythodicvs Rogitas? iam principio in aedibus turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, domo abs te adferto, ne operam perdas poscere. hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea: ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant: coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite. horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. Congrio Sequor.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable