LOGOI

Passage

Plautus, Aulularia 2.6

lat plautus phi003 perseus lat2

Pythodicvs Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Staphyla Qui vocat? Pythodicvs Pythodicus. Staphyla Quid vis? Pythodicvs Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias. Megadorus iussit Euclioni haec mittere. Staphyla Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias? Pythodicvs Qui? Staphyla Quia temeti nihil allatum intellego. Pythodicvs At iam afferetur, si a foro ipsus redierit. Staphyla Ligna hic apud nos nulla sunt. Congrio Sunt asseres? Staphyla Sunt pol. Congrio Sunt igitur ligna, ne quaeras foris. Staphyla Quid, impurate? quamquam Volcano studes, cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere? Congrio Haud postulo. Pythodicvs Duc istos intro. Staphyla Sequimini.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable