Passage
Plautus, Aulularia 3.2
lat plautus phi003 perseus lat2
Evclio Redi. quó fugis nunc? téne, tene. Congrio Quid, stólide, clamas? Evclio Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom. Congrio Quam ob rem? Evclio Quia cultrum habes. Congrio Cocum decet. Evclio Quid comminatus es mihi? Congrio Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi. Evclio Homo nullust te scelestior qui vivat hodie, neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim. Congrio Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist; ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus. sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Evclio Quae res? etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci? Congrio Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit. Evclio Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit. sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti me absente, nisi ego iusseram? volo scíre. Congrio Tace érgo. quia venimus coctum ad nuptias. Evclio Quid tu, malum, cúras, utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? Congrio Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam? Evclio Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura? Congrio Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva: me haud paenitet, tua ne expetam. Evclio Scio, né doce, novi. Congrio Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles? Evclio Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis? ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses, non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis: si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius, ego te faciam miserrimus mortalis uti sis. scis iam meam sententiam.— Congrio Quo abis? redi rursum. ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis. quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo. nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.