LOGOI

Passage

Plautus, Aulularia 3.6

lat plautus phi003 perseus lat2

Evclio Nimium lubenter edi sermonem tuom. Megadorvs An audivisti? Evclio Vsque a principio omnia. Megadorvs Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius, si nitidior sis filiai nuptiis. Evclio Pro re nitorem et gloriam pro copia qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient. neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi opinione melius res structa est domi. Megadorvs Immo est quod satis est, et di faciant ut siet plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes. Evclio Illud mihi verbum non placet quod nunc habes. tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam. Megadorvs Quid tu te solus e senatu sevocas? Evclio Pol ego ut te accusem merito meditabar. Megadorvs Quid est? Evclio Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos furum implevisti in aedibus misero mihi, qui mi intro misti in aedis quingentos coquos, cum senis manibus, genere Geryonaceo; quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, quem quondam Ioni Iuno custodem addidit, is numquam servet. praeterea tibicinam, quae mi interbibere sola, si vino scatat, Corinthiensem fontem Pirenam potest. tum obsonium autem— Megadorvs Pol vel legioni sat est. etiam agnum misi. Evclio Quo quidem agno sat scio magis curionem nusquam esse ullam beluam. Megadorvs Volo ego ex te scire qui sit agnus curio. Evclio Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet. quin exta inspicere in sole ei vivo licet: ita is pellucet quasi lanterna Punica. Megadorvs Caedundum conduxi égo illum. Evclio Tum tu idem optumumst loces éfferendum; nam iam, credo, mortuost. Megadorvs Potare ego hodie, Euclio, tecum volo. Evclio Non potem égo quidem hercle. Megadorvs At ego iussero cadum unum vini veteris a me adferrier. Evclio Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam. Megadorvs Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe, tibi cui decretum est bibere aquam. Evclio Scio quam rem agat: ut me deponat vino, eam adfectat viam, post hoc quod habeo ut commutet coloniam. ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris. ego faxo et operam et vinum perdiderit simul. Megadorvs Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.— Evclio Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est. nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam, aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe. Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi, ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo. ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—

Provenance