Passage
Plautus, Aulularia 4.10
lat plautus phi003 perseus lat2
Evclio Quís homo hic loquitur? Lyconides Égo sum miser. Evclio Immo égo sum, et misere pérditus, cui tanta mala maestitudoque optigit. Lyconides Animo bono es. Evclio Quo, obsecro, pacto esse possum? Lyconides Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor. Evclio Quid ego ex te audio? Lyconides Id quod verumst. Evclio Quid ego de te commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos? Lyconides Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit. Evclio Quo modo? Lyconides Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio; id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi. Evclio Cur id ausus es facere, ut id quod non tuom esset tangeres? Lyconides Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest. deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio. Evclio At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem. Lyconides Ne ístuc dixis. Evclio Quid tibi ergo meam me invito tactiost? Lyconides Quia vini vitio atque amoris feci. Evclio Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens! nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet. Lyconides Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam. Evclio Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit. Lyconides Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam ego habeam potissimum. Evclio Tun habeas me invito meam? Lyconides Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror. quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio. Evclio Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam, nisi refers. Lyconides Quid tibi ego referam? Evclio Quod surripuisti meum. Lyconides Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? Evclio Ita te amabit Iuppiter, ut tu nescis. Lyconides Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris. Evclio Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessus es mihi te abstulisse. Lyconides Neque edepol ego dixi neque feci. Evclio Negas? Lyconides Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet scio nec novi. Evclio Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo. i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam. tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer. Lyconides Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio, dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet; † magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui. Evclio Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? Lyconides Bona. Evclio Neque eum scis qui abstulerit? Lyconides Istuc quoque bona. Evclio Atque id si scies qui abstulerit, mihi indicabis? Lyconides Faciam. Evclio Neque partem tibi ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? Lyconides Ita. Evclio Quid si fallis? Lyconides Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter. Evclio Sat habeo. age nunc loquere quid vis. Lyconides Si me novisti minus, génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus, meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides, mater est Eunomia. Evclio Novi genus. nunc quid vis? id volo noscere. Lyconides Filiam ex te tú habes. Evclio Immo éccillam domi. Lyconides Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. Evclio Omnem rem tenes. Lyconides Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi. Evclio Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis? ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser. Lyconides Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito. Evclio Ita di faciant. Lyconides Et mihi ita di faciant. audi nunciam. qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent. ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae, Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae. Evclio Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio? Lyconides Cur eiulas, quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis? nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape; ea re repudium remisit avonculus causa mea. i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. Evclio Perii oppido, ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant. ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.— Lyconides Iam te sequor. haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur. nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio; nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable