Passage
Plautus, Aulularia 4.4
lat plautus phi003 perseus lat2
Evclio I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris. ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis. Strobilvs Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex? quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas? Evclio Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur? Strobilvs Quid tibi súrrupui? Evclio Redde huc sis. Strobilvs Quid tibi vis reddam? Evclio Rogas? Strobilvs Nil equidem tibi abstuli. Evclio At illud quod tibi abstuleras cedo. ecquid agis? Strobilvs Quid agám? Evclio Auferre non potes. Strobilvs Quid vis tibi? Evclio Pone. Strobilvs Id quidem pol te datare credo consuetum, senex. Evclio Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago. Strobilvs Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine. non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. Evclio Ostende huc manus. Strobilvs Em tibi, ostendi, eccas. Evclio Video. age ostende etiam tertiam. Strobilvs Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem. facisne iniuriam mihi? Evclio Fateor, quia non pendes, maximam. atque id quoque iam fiet, nisi fatere. Strobilvs Quid fatear tibi? Evclio Quid abstulisti hinc? Strobilvs Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli nive adeo abstulisse vellem. Evclio Agedum, excutedum pallium. Strobilvs Tuo arbitratu. Evclio Ne inter tunicas habeas. Strobilvs Tempta qua lubet. Evclio Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam. novi sycophantias. age rusum óstende huc manum dexteram. Strobilvs Em. Evclio Nunc laevam ostende. Strobilvs Quin equidem ambas profero. Evclio Iam scrutari mitto. redde huc. Strobilvs Quid reddam? Evclio A, nugas agis, certe habes. Strobilvs Habeo ego? quid habeo? Evclio Non dico, audire expetis. id meum, quidquid habes, redde. Strobilvs Insanis: perscrutatus es tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes. Evclio Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul? perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit. postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet. Strobilvs Iuppiter te dique perdant. Evclio Haud male egit gratias. ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam. fugin hinc ab oculis? abin an non? Strobilvs Abeo. Evclio Cave sis † te videam.—